monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 58, 9
Audi ergo, mi conserve, amice, germane: ausculta paulisper, quo in Scripturis sanctis calle gradiaris. TOTUM quod legimus in divinis Libris, nitet quidem, et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem . 'Revela,' inquit David, 'oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua' . Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? Hoc autem velamen non solum in facie Moysi, sed et in Evangelistis et in Apostolis positum est. Turbis Salvator in parabolis loquebatur, et contestans mysticum esse quod dicebatur, aiebat: Qui habet aures audiendi audiat . Nisi aperta fuerint universa quae scripta sunt ab eo, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit, claudit, et nemo aperit: nullo alio reserante, pandentur. Si haberes hoc fundamentum, imo si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius, nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus.